89
Tum quasi vaccillans primum consurgit; & omnis
Paullatim
redit in sensus, animamque receptat.
Haec
igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
Iactentur
, miserisque modis distracta laborent:
Cur
eadem credis sine corpore in aere aperto
Cum
validis ventis aetatem degere posse?
Et
quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum,
Cernimus
, & flecti medicina posse videmus:
Id
quoque praesagit mortalem vivere mentem.
Addere
enim partis, aut ordine traiecere aequum est
Aut
aliquid prorsum de summa detrahere, illum,
Commutare
animum quicumque adoritur, & infit;
Aut
aliam quamvis naturam flectere quaerit.
At
neque transferri sibi partis, nec tribui vult,
Inmortale
quod est, quidquam neque defluere hilum.
Nam
quodcumque suis mutatum finibus exit,
Continuo
hoc mors est illius, quod fuit ante.
Ergo
animus sive aegrescit, mortalia signa
Mittit
, uti docui, seu flectitur a medicina.
Usque
adeo falsae rationi vera videtur
Res
occurrere, & effugium praecludere eunti,
Ancipitique
refutatu convincere falsum.

Denique saepe hominem paullatim cernimus ire,
Et
membratim vitalem deperdere sensum:
In
pedibus primum digitos livescere, & unguis;
Inde
pedes & crura mori: post inde per artus
Ire
alios tractim gelidi vestigia leti.
Scinditur
itque animae hoc quoniam natura, nec uno
Tempore
sincera existit, mortalis habenda est.
Quod
si forte putas ipsam se posse per artus
Introsum trahere, & partis conducere in unum,
Atque
adeo cunctis sensum deducere membris;