| Monantheuil, Henri de Aristotelis Mechanica 1599 | ||||||
|
Sunt vero tria circa vectem
pressio quidem est agina &
centrum, duo etiam pondera
mouens scilicet, & mobile.
COMMENTARIVS.
Potentiæ vectis causa.] Vectis definitus est à Budæo bacu
lus validus per mediam machinam traiectus, quo manuducto
machina, dum versatur, funem ductarium aduoluit. Hæc definitio
nimium angusta est, neque huic loco conuenit, neque satis rei ipsi. vectis
enim per se machina est. Est igitur vectis palus oblongior vno suorum
extremorum acutus, altero obtusus ex ligno vel ferro inflexibi
lis ad commouen
da onera factus,
vt est A B. pars
obtusa caput: pars acuta lingula vocatur. Hoc vtendi modus duplex
est. Primus cum lingula subditur oneri commouendo, & vecti ipsi
quam proxime lingulæ subditur corpusculum firmum, quod Græcis
ὑπομόχλιον, Vitruuio preßio dicitur. Huius figura est ferè quæ
uis obuia: expeditior tamen est, si sit prismation, cuius aduersa duo
plana æqualia similia, parallela, sint trian
gula, vtest A D B C E F. Huius enim
prismatis lateri vni tanquam centro, si
vectis innitentis caput deprimatur, necesse
erit ilico lingulam, & consequenter lin
guæ innixum onus attolli, & ideo com
moueri. Atque hic est primus modus vtendi vecte frequentißimus:
sed & est alter non multò infrequentior, cum lingula oneri, vt an
tè, subdita nullo subdito præter solum immobile vecti ipsi hypo
mochlio, vectis caput attollitur. Hoc enim sursum lato omnes etiam
vectis partes attolli necesse est præter extremum lingulæ fixum, quod
centri immobilis rationem sumit, & terræ vel alij corpori immobili
tanquam hypomochlio innititur. Proinde etiam onus ad partis ve
ctis cui impositum est, motionem mouebitur, & tunc non solum ele
uatur: sed & si opus est, fiatque vectis perpendicularis solo, secundum