87
Quippe etenim, corpus, quod vas quasi constitit eius,
Cum
cohibere nequit conquassatum ex aliqua re,
Ac
rarefactum detracto sanguine venis;
Aere
qui credas posse hanc cohiberier ullo,
Corpore
qui nostro rarus magis is cohibessit?

Praeterea gigni pariter cum corpore, & una
Crescere
sentimus, pariterque senescere mentem.
Nam
velut infirmo pueri, teneroque vagantur
Corpore;
sic animi sequitur sententia tenvis.
Inde
, ubi robustis adolevit viribus aetas;
Consilium
quoque maius, & auctior est animi vis.
Post
, ubi iam validis quassatum est viribus aevi
Corpus
, & obtusis ceciderunt viribus artus;
Claudicat
ingenium, delirat linguaque, mensque:
Omnia
deficiunt, atque uno tempore desunt.
Ergo
dissolui quoque convenit omnem animai
Naturam
, ceu fumus in altas aeris auras:
Quandoquidem
gigni pariter, pariterque videmus
Crescere
: &, ut docui, simul aevo fessa fatisci.

Huc accedit, uti videamus, corpus ut ipsum
Suscipere
inmanis morbos, durumque dolorem;
Sic
animum curas acris, luctumque, metumque
Quare
participem leti quoque convenit esse.
Quinetiam
morbis in corporis avius errat
Saepe
animus; dementit enim, deliraque fatur:
Interdumque
gravi lethargo fertur in altum,
Aeternumque
soporem, oculis, nutuque cadenti;
Unde
neque exaudit voces; nec noscere voltus
Illorum
potis est, ad vitam qui revocantes
Circumstant
lacrimis rorantes ora, genasque.
Quare
animum quoque dissolui fateare necesse;
Quandoquidem
penetrant in eum contagia morbi;