| Marci von Kronland, Johannes Marcus De proportione motus figurarum rectilinearum et circuli quadratura ex motu 1648 |
|
quiescere à motu. Dicendum ergo in contactu à plagâ per
fectâ impulsum exspirare: & si percussum non cedat, sed re
nitatur, alium impulsum sibi comparare ex illâ plagâ: cúmque
æqualem; cùm ex toto est immotum. At cùm à plagâ se ab
ducens locum mutat seu totum, seu secundùm partem, minu
itur in eadem ratione hic impulsus. Itaque si corpus per
cussum in se ipsum sidit ceditque: ut lana, cera, argilla, plum
bum; quia ictus sensim emoritur, nulla vel exigua fit reper
cussio. Et quia huiusmodi plaga non tota simul, sed divi
sim recipitur: inde fit, ut impulsus ex ea productus minùs la
tè evagetur: idem enim fit quemadmodum si multæ plagæ
exiguæ continuarentur. At cùm solidum corpus firmumque
percutitur; quia totam plagam simul admittit, omnia latè con
tremiscunt. Corpus ergo cùm incidit alteri, aut totum dat
impulsum simul & confertim; aut in plures veluti plagas hunc
partitur. Et si ita, non reflectit percutiens. Quòd si ceden
do demum renitatur; ut cùm partes compressæ nequeunt iam
premi; pars illa duntaxat plagæ reflectit. At cùm totum dat
impulsum; velloco movetur percussum, idque eadem celerita
te vel minori: & ab hoc quidem reflectit pro mensurâ illius
tar ditatis; non autem ab eo, quod celeritate movetur æquali.
Immotum demum à plagâ aut in se ipso terminat impul
sum, aut aliò transfert: ut si plures globi æquales &
contigui plagam excipiant. & ab illo quidem,
non autem ab his reflectit motus.