tum impulsum absumit: cùm non tota vis centri percutiat. ne­
cesse
ergò mobile ab eiusmodi plagâ motum continuare.

Notandum Quintò, hanc differentiam esse inter corpora
percussa
, quæ ex illâ plagâ moventur, & quæ immota manent.
quòd
hæc ictum recipiant reddantque;, nequaquam illa: pro­
pterea
, quòd licet ab his contactus fiat, non tamen etiam pla­
ga
: est enim plaga irruptio quædam violenta, & veluti pene­
tratio
: at verò quæ à plagâ moventur, nullam faciunt irrup­
tionem
, sed à plagâ celeriter se adducunt: non igitur percu­
tere
dicuntur. Immota verò quia percussioni non cedunt
eadem
violentiâ irrumpunt penetrantque in ea, à quibus pene­
trantur
: unde percuti & percutere, & impulsum recipere da­
reque
dicuntur. Qui summus est in contactu: Inde verò sen­
sim
attenuatur. Et in percusso quidem ex illâ vibratione de­
mum
conquiescit: in percutiente verò quia priori est contra­
rius
, ipsum retroagit. Dices quid si dicamus impulsum non
nisi
per contrarium impulsum tolli? Nam si globus alium per­
cutiat
sibi æqualem & quiescentem, ex illâ communi plagâ in
utroque producitur impulsus: qui globum quiescentem loco
movet
. propterea quòd huic motui nihil sit contrarium: alte­
rum
verò ob impulsûs contrarictatem à motu continet.

Respondeo, licet hæc ratio sit probabilis, non tamen in alijs
locum
habere. Nam cùm maiori immoto minor globus allidi­
tur
, si æqualem dat recipitque; impulsum, estque hic contrarius pri­
ori
, non resiliet; verùm à motu conquiescet.

Dices à maiori corpore ictum fieri maiorem; ac proinde ab
huius
excessu fieri illum motum. Sed contra, quia velocitas
motûs reflexi non augetur in ratione, in quâ illorum cor­
porum
magnitudo. Deinde cùm duo globi æquales se
percutiunt
in motu, uterque reflectit: oportebat verò utrumque