| Commandino, Federico Liber de centro gravitatis solidorum 1565 | ||||||
|
41
noidis ad portiones reliquas, ita alia linea, quæ sit lk ad
ke: erit lk maior, quam bk: & ideo punctum l extra por
tionem cadet. Quoniam
igitur à figura circum
scripta, cuius grauitatis
centrum est k, aufertur
portio conoidis, cuius
centrum e. habetque lK
ad Ke eam proportio
nem, quam portio co
noidis ad reliquas por
tiones; erit punctum l
extra portionem cadens,
centrum magnitudinis
ex reliquis portionibus compositæ. illud autem fieri nullo
modo potest. quare constat lineam ke ipsa g linea proposi
ta minorem esse.
8. quínti.
29. quínti
ex tradi
tione Cam
pani .
Rursus inscribatur portioni figura, uidelicet cylindrus 
mn, ut sit ipsius altitudo
æqualis dimidio axis bd:
& quam proportionem
habet be ad g, habeat mn
cylindrus ad solidum o.
inscribatur deinde eidem
alia figura, ita ut portio
nes reliquæ sint solido o
minores: & centrum gra
uitatis figuræ sit p. Dico
lineam pe ipsa g minorem
esse. si enim non sit mi
nor, eodem, quo supra modo demonstrabimus figuram in
scriptam ad reliquas portiones maiorem proportionem
habere, quàm be ad ep. & si fiat alia linea le ad ep, ut est
figura inscripta ad reliquas portiones, punctum l extra por