| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
67
esse finxit, in cælo sitam: non vt ibi quiescat, sed vt peren
ni conuersione rotunda circum medium lata, diem, ac noctem
efficiat.
Præterea aliam terram fabricauit contrariam: quam
ἀντίχθονα id est, aduersam nominauit: idque quibus potius
rationibus confirmare nixus, longam orationem contexuit: di
xit enim Nobilissimo corpori nobilissimus locus, in quo custo
diatur, natura debetur: at ignis omnium elementorum est
nobilissimus, locus ergo, qui cæteris nobilitate præstet, in quo
custodiri, & conseruari possit, igni natura debetur: hic est
locus mundi medius: ignis ergo, & non terra, est in medio mun
di locatus, qui etiam est terminus, & finis, ideo præstantior
corporibus, quæ ab illo terminantur, ac finiuntur: ex quibus
concludentes, non credunt terram in medio mundi esse loca
tam, sed ignem. Appellant autem Pythagorei hunc medium
ignis locum, Iouis custodiam; quod maxima cum diligentia
præcipua pars vniuersi custodienda sit, qualis est medius mun
di locus igni natura tributus.
At si Pythagorei animaduertissent medium duobus mo
dis dici, in hos scopulos non impegissent. Medium enim dici
tur: primo de medio magnitudinis, secundo de rei, atque na
turæ ipsius medio. Magnitudinis medium, in hominibus erit
vmbilicus, à quo cibi reliquiæ, & corporis excrementa, & sor
des custodiuntur: ideo hoc medium magnitudinis non potest
esse perfectum. Medium autem rei & naturæ in eisdem ho
minibus est locus subter præcordia, vbi cor est; vitæ principium,
ibi nullæ cibi reliquiæ conseruantur, nullæque sordes custodiun
tur, sed purissimus sanguis, ac spiritus; Idem est de vniuerso
affirmandum. Medium magnitudinis in vniuerso est centrum;
quod vile admodum est: sed rei & naturæ medium illud est,