ut sibi consciscant maerenti pectore letum <lb/>
obliti fontem curarum hunc esse timorem, <lb/>
... <lb/>
hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai <lb/>
rumpere et in summa pietatem evertere suadet; <lb/>
nam iam saepe homines patriam carosque parentis <lb/>
prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes.</s> <lb/>
<s id="s.000601">nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis <lb/>
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus <lb/>
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam <lb/>
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. </s><s id="s.000602"> <lb/>
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest <lb/>
non radii solis neque lucida tela diei <lb/>
discutiant, sed naturae species ratioque. <lb/>
</s></p>

<p type="main"><s id="s.000603">Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus, <lb/>
in quo consilium vitae regimenque locatum est, <lb/>
esse hominis partem nilo minus ac manus et pes <lb/>
atque oculei partes animantis totius extant.</s> <lb/>
<s id="s.000604">...</s><lb/>
<s id="s.000605">sensum animi certa non esse in parte locatum, <lb/>
verum habitum quendam vitalem corporis esse, <lb/>
harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos <lb/>
vivere cum sensu, nulla cum in parte fiet mens <lb/>
ut bona saepe valetudo cum dicitur esse <lb/>
corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis.</s> <lb/>
<s id="s.000606">sic animi sensum non certa parte reponunt; <lb/>