79
Ocius ergo animus, quam res se perciet ulla,
Ante
oculos quarum in promptu natura videtur.
At
quod mobile tanto opere est, constare rotundis
Perquam
seminibus debet, perquamque minutis:
Momine
uti parvo possint inpulsa moveri.
Namque
movetur aqua, & tantillo momine fluctuat;
Quippe
volubilibus, parvisque creata figuris.
At
contra mellis constantior est natura,
Et
pigri latices magis, & cunctantior actus:
Heret enim inter se magis omnis materiai
Copia
: nimirum quia non tam levibus exstat
Corporibus
, neque tam suptilibus, atque rotundis.
Namque
papaverum, aura potest suspensa, levisque
Cogere
, ut ab summo tibi diffluat altus acervus.
At
contra lapidum conlectum, spiclorumque
Nenu potest. igitur parvissima corpora proquam
Et
laevissima sunt, ita mobilitate feruntur:
At
contra quo quaeque magis cum pondere magno,
Asperaque
inveniuntur; eo stabilita magis sunt.
Nunc
igitur, quoniam est animi natura reperta
Mobilis
egregie: perquam constare necesse est
Corporibus
parvis, & laevibus, atque rotundis.
Quae
tibi cognita res, in multis, o bone, rebus
Utilis
invenietur, & opportuna cluebit.
Haec
quoque res etiam naturam dedicat eius,
Quam
tenui constet textura; quamque loco se
Contineat
parvo, si possit conglomerari;
Quod
simul atque hominem leti secura quies est
Indepta; atque animi natura, animaeque recessit:
Nihil
ibi libatum de toto corpore cernas
Ad
speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
Vitalem
praeter sensum, calidumque vaporem.