119
sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
quandoquidem
grandi cibus aevo denique defit
nec
tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora
conficere et plagis infesta domare.
sic
igitur magni quoque circum moenia mundi
expugnata
dabunt labem putrisque ruinas.
iamque adeo fracta est aetas, effetaque tellus
vix
animalia parva creat quae cuncta creavit
saecla
deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea
de caelo demisit funis in arva
nec
mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
sed
genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
sponte
sua primum mortalibus ipsa creavit,
ipsa
dedit dulcis fetus et pabula laeta;
quae
nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
conterimusque
boves et viris agricolarum,
conficimus
ferrum vix arvis suppeditati:
usque
adeo parcunt fetus augentque labore.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius
, incassum manuum cecidisse labores,
et
cum tempora temporibus praesentia confert
praeteritis
, laudat fortunas saepe parentis
et
crepat, anticum genus ut pietate repletum
perfacile
angustis tolerarit finibus aevom,
cum
minor esset agri multo modus ante viritim.
tristis item vetulae vitis sator atque victae