omnia perduxit rerum natura creatrix; <lb/>
ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra <lb/>
vitalis venas quam quod fluit adque recedit. </s><s id="s.000567"> <lb/>
omnibus hic aetas debet consistere rebus, <lb/>
hic natura suis refrenat viribus auctum.</s> <lb/>
<s id="s.000568">nam quaecumque, vides hilar<emph type="italics"/>o<emph.end type="italics"/> grandescere adauctu <lb/>
paulatimque gradus aetatis scandere adultae, <lb/>
plura sibi adsumunt quam de se cor<emph type="italics"/>pora<emph.end type="italics"/> mittunt, <lb/>
dum facile in venas cibus omnis inditur et dum <lb/>
non ita sunt late dispessa ut multa remittant <lb/>
et plus dispendi faciant quam vescitur aetas. </s><s id="s.000569"> <lb/>
nam certe fluere adque recedere corpora rebus <lb/>
multa manus dandum est; sed plura accedere debent, <lb/>
donec alescendi summum tetigere cacumen. </s><s id="s.000570"> <lb/>
inde minutatim vires et robur adultum <lb/>
frangit et in partem peiorem liquitur aetas. </s><s id="s.000571"> <lb/>
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, <lb/>
et quo latior est, in cunctas undique partis <lb/>
plura modo dispargit et ab se corpora mittit, <lb/>
nec facile in venas cibus omnis diditur ei <lb/>
nec satis est, proquam largos exaestuat aestus, <lb/>
unde queat tantum suboriri ac subpeditare.</s> <lb/>
<s id="s.000572">omnia debet enim cibus integrare novando <lb/>
et fulcire cibus, <emph type="italics"/>cibus<emph.end type="italics"/> omnia sustentare, <lb/>
nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur <lb/>
quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.</s> <lb/>
<s id="s.000573">