72
operæ pretium sit. Latus vnum Quadran­
tis
ita duplico, vt iam perpendiculum non
ex
circuli centro, sed ab extremâ diametro
pendeat
, & obseruationem instituo: hinc
enim
sæpiùs fit, vt silum sericum crudum,
ex
quo pilula plumbea suspenditur, minùs
obliquè
lineam minutorum secet, quàm si
ex
centro penderet: Et quoniam angulus ad
peripheriam
subduplus est anguli ad cen­
trum
, notæ verò graduum & minutorum̨
Quadrantis
limbo appositæ indicant angulos
ad
centrum, angulus à perpendiculo nota­
tus
, ex. gr. 1. 45 1/2, bifariam diuiditur, &
quæsitus
angulus est, gr. o. m. 52. sec. 45.
Quare
si qua labes obseruationi adhæreat,
pauculis
scrupulis secundis definitur.

Mers. Dari id quidem facilè potest sy­
derum
obseruatori; in tantâ nimirum distan­
tiâ ipsius organi magnitudo, quantacunque
demùm
illa sit, planè euanescit; ac proinde
ista
, vt ita dicam, virtualis duplicatio Qua­
drantis
nihil officit. At verò telluris ma­
gnitudinem
indaganti ex radio optico, res
non
ita in plano est: si enim oculum centro
Quadrantis
admoueas ita, vt latus alterum
instrumenti
congruat lineæ visûs, reliquum
verò
latus fuerit, vt dicebas, duplicatum;
angulus
à perpendiculo & lineâ visûs ex cen­