| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 |
|
69
particulas salis, & aliorum corporum. Modò ossa in
animali disrumpi, aut iuxari non possunt, vt osten
sum est Prop. 29. nisi pondus incumbens ex vną
parte tantum comprimat, vt contingit in baiulis; at
si compressio subdiuidatur, vt sphæricè, sursùm, &
deorsùm, & lateraliter æqualibus viribus comprimat,
ita vt nulla cutis particula libera à pressione sit, tunc
quidem est impossibile vt scissio, vel luxatio subse
quatur; idipsum dicendum est de neruis, ac mu
sculis, qui licèt sint molles, tamen quia constant ex fibris
consistentibus, & tenacissimis, fit vt vniuersè possint
se vicissim fulcire, & resistere vniuersali, & sphæri
cæ compressioni: idem dicendum est de sanguine,
& alijs humoribus animalis, qui aquæ naturam par
ticipant, & sicuti aqua manifestam condensationem
non patitur, sic quoque animalis humores in cauita
tibus vasorum eius contenti contritionem pati qui
dem possunt ab impulsu facto ab vnico, vel paucis
locis peculiaribus; at ab vniuersali, & circumqua
que facta compressione minimè possunt è suis vasis
expelli, ac diuelli. quotiescumque igitur partes so
lidæ, tendinosæ, aut carnosæ, aut humorales, scissi
onem, luxationem, contusionem, aut aliam quam
libet situs mutationem non patiuntur est impossibi
le, vt dolor, aut passio in animali subsequatur, quæ
à nulla alia causa, quàm à continui diuisione creari
potest. Quà propter cùm vrinatores in profundo ma
ris demersi ab aqua æquali vi vndique compriman
tur, supernè scilicèt, infernè, & lateralitèr circum-