| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
763
spira, & vicissim prominentem receptaculi spiram excipiat de
pressa cylindri spira. Ex quo fit, ut convolutus circa suum
axem cylindrus attollatur aut deprimatur, adducatur aut redu
catur, prout opus fuerit, atque cum eo corpus basi illius proxi
mum, seu adnexum urgeatur, aut trahatur, elevetur, aut pie
matur.
Vulgatissimus autem & frequentissimus est hujus Facultatis
usus, ubi potissimùm opus est validâ pressione, ut in prælis vi
nariis ad exprimendum ex uvæ jam pressæ reliquiis tortivum
mustum, apud typographos ad imprimendos subjectæ chartæ
ex typis characteres, apud bibliopægos ad comprimendos li
bros, jam compactos, apud fabros ferrarios ad firmandas fer
reas laminas limâ expoliendas, atque apud alios artifices.
Quamquam & sæpissimè clavorum loco, quibus ligna, aut me
tallicæ laminæ configuntur citrà mallei percussionem, cochleis
utimur, & quidem ad validiorem atque perennem firmitatem;
neque enim revelli potest cochlea, aut excuti, quemadmodum
clavus. Sed tunc hujusmodi cochleæ non exercent vim facul
tatis Mechanicæ; eatenus scilicet validiùs, quàm clavi, duo
corpora, quæ compinguntur, connectunt, quatenus multipli
ces in cylindruli facie solidarum spirarum ductus pluribus cavis
foraminum spiris implicantur ex cylindruli convolutione; qui
propterea eximi non potest, nisi in contrarium revolvatur;
quandiu quidem incorruptum permanet lignum neque ex hu
more putrescens, neque vermiculo erodente cariosum, neque
calore nimio ita discedens atque dehiscens, ut laxato foramine
jam non ampliùs solida cylindruli spira congruentibus striis
coërceatur.
Hinc est in sustentando pondere ex cochleâ suspenso pro
priè non exerceri vim Mechanicam; nihil enim ampliùs co
nante Potentiâ (quemadmodum in Vecte, aut Axe in Peritro
chio, aut fune Trochlearum retinendo opus est, quæ pondus
elevavit convoluto cylindro in cochleam deformato, sola spira
rum cavæ atque convexæ complexio efficit, ut cylindrus cum
adnexo pondere retineatur, ne recidat, quatenus à subjectâ lo
culamenti spirâ solidâ sustinetur: quemadmodum & subscudi
bus compagem cohibentibus accidit, quatenus securicla ex mi
nore in majorem amplitudinem explicata decrescentis recepta-