| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
66
Cap. 3. flui
dum in suo
toto quie
scens pon
derat.
PROP. XXXI.
Diuisio quæ effici potest à compressione instrumenti non acu
ti, veluti est malleus, paritèr ad cunei actionem
reducitur.
QVandoquidem particulę corporis à malleo con
pressæ insinuantur directè, promouenturque
intra alias collaterales particulas, & quia in
sinuatio prædictarum partium effici non potest nisi
collaterales particulæ non contusæ locali motu late
rali transportentur, hinc fit, quòd particulæ illæ con
pressæ immediatè actionem cunei referant: malleus
verò sit instrumentalis causa mediata, seù potiùs vir
tus impellens particulas compressas, cuneos refe
rentes.
PROP. XXXII.
Vesica arena, vel aqua repleta vndique, & in omni
bus partibus eius ab innumeris cuneis compressaneque
scindi, neque flecti, neque figuram commu
tare potest.
SVpponatur modò vesica ABCD, quæ repleatur
aqua, vel hydrargyro, aut arena, vel globulis
crystallinis minutissimis, tunc si huiusmodi vesica à
pauimento RS fulciatur, atque ei superponatur acies
securis, vel nouaculæ I, procùl dubio, aut vesicą
scindetur, aut saltèm fluidum, siue arena contentą