| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
65
dolor compressiuus animalis vitari posset, quando
quidem partes carnosæ, & tendinosæ contunderen
tur diffringerenturque, atque vniuersè scissuram̨
aliquam paterentur.
Cap. 3. flui
dum in suo
toto quie
scens ponde
rat.
Vt verò fallacia huius ratiocinij detegatur.
Sed licèt lu
xatio non
consequatur,
saltem con
tusio, & dif
fractio par
tium anima
lis consequi
debere vi
detur.
PROP. XXX.
Scissio consequens actionem Cunei, vel securis
declaratur.
EFfectus consequens ad actionem cunei, & aciei
securis, scissio nuncupari solet, quæ efficitur
propterea, quòd dum cuneus intra corpus scissilę
insinuatur, huius partes hinc in de lateralitèr mouen
tur, & ab inuicem separantur: hinc fit, quòd si par
tes subiecti corporis minimè lateralitèr moueri pos
sent, neque cuneus penetraret, nec scissio fieret:
triplici verò modo motus laterales subiecti corporis
impediri possunt, primò, si gluten, quo partes subie
cti corporis colligantur, fuerit immensæ virtutis, &
arctissimæ vnionis, & duritiei; secundò, si prædictæ
partes inter se diuisæ, vt arena, continerentur intra vas
durissimum, cuius parietes cuilibet impulsui resiste
rent, nec præterea partes contenti corporis suble
uari sursùm possent, tunc profectò nec penetratio
cunei, nec scissio efficeretur; tertiò, si vase remoto
adhiberentur vires impulsiuæ lateralitèr contrariæ
officium vasis supplentes, tunc similitèr scissio im
pediretur.