64
Illud in his igitur rebus meminisse decebit,
Non
ex omnibus omnino, quaecumque creant res,
Sensilia
extemplo, & sensus me dicere gigni:
Sed
magni referre ea primum quantula constent,
Sensile
quae faciunt, & qua sint praedita forma;
Motibus
, ordinibus, posituris denique quae sint:
Quarum
nihil rerum in lignis, glebisque videmus.
Et
tamen haec cum sunt quasi putrefacta per imbris,
Vermiculos
pariunt; quia corpora materiai
Antiquis
ex ordinibus permota nova re
Conciliantur
ita, ut debent animalia gigni.
Deinde
, ex sensilibus qui sensile posse creari
Constituunt
, porro ex aliis sentire suetis;
Mollia
cum faciunt: nam sensus iungitur omnis
Visceribus
, nervis, venis, quaecumque videmus
Mollia
mortali consistere corpore creta.
Sed
tamen esto iam posse haec aeterna manere:
Nempe
tamen debent aut sensum partis habere:
Aut
similia totis animalibus esse putari.
At
nequeant per se partes sentire, nec est;
Namque
alios sensus membrorum res petit omnes:
Nec
manus a nobis potis est secreta, neque ulla
Corporis
omnino sensum pars sola tenere.
Linquitur
, ut totis animalibus adsimulentur,
Vitali
ut possint consentire undique sensu.
Qui
poterunt igitur rerum primordia dici,
Et
leti vitare vias, animalia cum sint,
Adque
animalibus sint mortalibus una, eademque ?
Quod
tamen ut possint; at coetu, concilloque
Nihil
facient, praeter volgum, turbamque animantum.
Scilicet
ut nequeant homines, armenta, feraeque
Inter
sese ullam rem gignere conveniundo.