Cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, <lb/>
Mollia, lenta, fragosa, putri cava, corpore rara; <lb/>
Omnia sint a principiis seiuncta necesse est, <lb/>
Inmortalia si volumus subiungere rebus <lb/>
Fundamenta, quibus nitatur summa salutis: <lb/>
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.</s> <lb/>
</p>

<p type="main"><s id="s.000494">Nunc ea, quae sentire videmus cumque, necesse est <lb/>
Ex insensilibus tamen omnia confiteare <lb/>
Principiis constare: neque id manufesta refutant; <lb/>
Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt; <lb/>
Sed magis ipsa manu ducunt, &amp; credere cogunt, <lb/>
Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.</s><s id="s.000495"> <lb/>
Quippe videre licet vivos existere vermes <lb/>
Stercore de tetro, putorem eum sibi nacta est <lb/>
Intempestivis ex imbribus humida tellus.</s><s id="s.000496"> <lb/>
Praeterea cunctas itidem res vertere sese.</s><s id="s.000497"> <lb/>
vertunt se fluvii, &amp; frundes, &amp; pabula laeta <lb/>
In pecudes: vertunt pecudes in corpora nostra <lb/>
Naturam: &amp; nostro de corpore saepe ferarum <lb/>
Augescunt vires, &amp; corpora pennipotentum.</s><s id="s.000498"> <lb/>
Ergo omnes natura cibos in corpora viva <lb/>
Vertit, &amp; hinc sensus animantum procreat omnis; <lb/>
Non alia longe ratione, adque arida ligna <lb/>
Explicat in flammas, &amp; in ignis omnia versat.</s><s id="s.000499"> <lb/>
Iamne vides igitur, magni primordia rerum <lb/>
Referre, in quali sint ordine quaeque locata ? </s><s id="s.000500"> <lb/>
Et commista quibus, dent motus, accipiantque? </s> <lb/>
</p>

<p type="main"><s id="s.000501">Tum porro quid id est, animum quod percutit ipsum <lb/>
Quod movet, &amp; varios sensus expromere cogit, <lb/>
Ex insensilibus ne credas sensile gigni ? </s><s id="s.000502"> <lb/>
Nimirum, lapides, &amp; ligna &amp; terra quod una <lb/>
Mista, tamen nequeunt vitalem reddere sensum.</s><s id="s.000503"> <lb/>