| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|

potest, quod in libris de ani
malium incessu docet ipse
met Philosophus. Sit igitur,
piscem conuerti velle, & fie
ri capite in D, deflectet illi
co caudam in E, caque; aquam
ceu stabile quippiam feriens
eiqueue quoddammodo fultus,
reliquum corpus CA refle
ctet in D, si autem conuerti
velit in F, caudam deflectet in G, & eadem ratione flecte
tur in F. Sed & Temonis quoque vsum præstat natatili
bus & volatilibus cauda. Sit enim rectus piscis, hoc est, re
ctâ pergens IKL, caudam obliquet in KM itaque ex a
quæ in ipso motu collisione, eius posteriora pellentur vbi
INO. Hæc itaque nos de Temone, quatenus ad hanc
quæstionem pertinet, considerasse sit satis.
QVÆSTIO VI.
Dubitatur, Cur quanto Antenna sublimior fuerit, ÿsdem velis, &
vento eodem celeriùs ferantur nauigia?
Soluit Philosophus, inquiens: An quia malus quidem
sit vectis, fulcimentum verò mali sedes, in qua colloca
tur, pondus autem quod moueri debet, ipsum nauigium:
mouens verò is, qui vela tendit spiritus? Si igitur quanto
remotior fuerit fulcimentum facilius eadem potentia, &
citiùs idem mouet pondus, altius certè sublatâ antennâ,
velum à mali sede, quae fulcimentum est remotius faciens,
id efficiet. Hæc ille. quæ sic figurâ explicamus.