3
quantum ex naturâ suâ esse potest; & per hoc unum,
justitiam
, fortitudinem, temperantiam, reliquasque
omnes
virtutes habet, sed ita inter se conjunctas, ut
nullae
supra caeteras emineant; & idcirco, quamvis
multo
sint praestantiores iis quae aliquâ vitiorum
misturâ distinctae sunt, quia tamen multitudini minùs
sunt
notae, non tantis laudibus solent extolli.

20

25

Praeterea, cùm duo ad sapientiam ita descriptam
requirantur
, perceptio scilicet intellectûs & propensio
voluntatis: ejus quidem quod à voluntate dependet
nemo
non est capax, sed quidam aliis multò perspi­
caciorem
habent intellectum. Et quamvis sufficere
debeat
iis qui sunt naturâ tardiusculi, quòd, etsi
multa
ignorent, modò tamen firmam & constantem
retineant voluntatem nihil omittendi, quo ad recti
cognitionem
perveniant, atque id omne quod rectum
judicabunt
exsequendi, pro modulo suo sapientes &
hoc
nomine Deo gratissimi esse possint: multò tamen
praestantiores
illi sunt, in quibus, cum firmissimâ recte
agendi voluntate, perspicacissimum ingenium & sum­
ma
veritatis cognoscendae cura reperitur.
Summam
autem esse in Celsitudine tuâ istam curam,
ex
eo perspicuum est, quòd nec aulae avocamenta, nec
consueta
educatio quae puellas ad ignorantiam dam­
nare
solet, impedire potuerint, quominus omnes bonas
artes
& scientias investigaris. Deinde summa etiam &
incomparabilis
ingenii tui perspicacitas ex eo apparet,
quòd
omnia istarum scientiarum arcana penitissimè
inspexeris
, ac brevissimo tempore accuratècognoveris.
Majusque adhuc ejusdem rei habeo argumentum mihi
peculiare
, quòd te unam hactenus invenerim, quae