62
Distrahitur magis; hoc magis est, ut cernere possis
Evanescere
paullatim, stinguique colorem:
Ut
fit, ubi in parvas partis discerpitur aurum,
Purpura
, poeniceusque color clarissimus multo,
Filatim
cum distractus, dispergitur omnis:
Noscere
ut hinc possis, prius omnem efflare colorem
Particulas
, quam discedant ad semina rerum.

Postremo, quoniam non omnia corpora vocem
Mittere
concedis, neque odorem; propterea fit,
Ut
non omnibus adtribuas sonitus, & odores:
Sic
, oculis quoniam non omnia cernere quimus,
Scire
licet, quaedam tam constare orba colore,
Quam
sine odore ullo quaedam, sonituque remota.
Nec
minus haec animum cognoscere posse sagacem,
Quam
quae sunt alijs rebus privata, notisque.
Sed
ne forte putes solo spoliata colore
Corpora
prima manere: etiam secreta teporis
Sunt
, ac frigoris omnino, calidique vaporis:
Et
sonitu sterila, & succo ieiuna feruntur:
Nec
iaciunt ullum proprio de corpore odorem;
Sicut
amaracini blandum, stactaeque liquorem,
Et
nardi florum, nectar qui naribus halat,
Cum
facere instituas: cum primis quaerere par est,
(Quoad
licet, ac potis es reperire) inolentis olivi
Naturam;
nullam quae mittat naribus auram:
Quam
minime ut possit mistos in corpore odores,
Concoctosque
suo contractans perdere viro.
Propterea
demum debent primordia rerum
Non
adhibere suum gignundis rebus odorem,
Nec
sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt:
Nec
simili ratione saporem denique quemquam,
Nec
frigus, neque item calidum, tepidumque vaporem, &