681
eo statu; ad quem illum adduxit: at ponderis adnexi gravitas
manet
, & ibi retinet arcum, quò eum adduxit; nisi fortè ali­
quem
impetum acquisierit in descensu, quo pereunte, aliquan­
tulum
præpolleat vis elastica, & sursum retrahat appensum
pondus
. Licet igitur globulo cadenti æqualiter resistere dican­
tur
arcus fortior qui minùs flectitur, & mollior qui magis flecti­
tur;
postquam tamen jam per vim inflexi sunt arcus, naturali­
ter
partes minùs flexibiles validiùs conantur se restituere, quàm
flexibiliores
: quemadmodum gravitas ut quatuor, & gravitas
ut
duo, si moveantur per vim motu reciprocè subduplo, æqua­
liter
resistunt moventi; sed si utraque suspendatur, inæquali­
ter
conantur suos motus naturales.

CAPUT VII.

Quàm dispares ex motûs velocitate sint
percussiones
.

PErcussionem ex ea parte, quatenus à simplici Impulsione
distinguitur
, motum exigere antecedentem, quo impetus
acquiratur
, superiori capite definitum est. Nunc verò, quia pro
motuum
velocitate diversâ dispares sunt percussionum vires,
quærendum
est, unde dissimilitudo ista procreetur, & quænam
servari
Ratio videatur, sivè inæquales ejusdem corporis, sive
diversorum
corporum percussiones inter se comparentur. Est
autem
considerandum in Impetu, qui est proximè efficiens mo­
tum
, aliud esse ejus quantitatem, sivè entitatem accipere, aliud
in
ejusdem Intensione consistere: intensionem consequitur ve­
locitas
motûs, at ex entitate ipsâ magis extensâ, quamvis mi­
nùs
intensâ, ac proinde ex motu tardiore, oriri potest validior
ictus
, de quo in sequentibus. Ex motûs autem velocitate, quæ
corpori
vi præcedentis motûs congrueret, si nihil obstaret, per­
cussionem
fieri majorem tam certis experimentis constat, ut vel
cæci
, si quando præfidentes concitatiùs ambulando caput ad
objectum
parietem allidunt, id abundè testari valeant; corpus