679
crepent. Si igitur validioris arcus repugnantia, ut flectatur ad
duos
digitos, tanta est, quanta repugnantia mollioris arcûs, ut
flectatur
ad sex digitos, patet non esse eumdem impetum de­
cem
librarum descendentium solùm per duos priores digitos,
atque
per sex: ac proinde cùm decem libræ applicatæ arcui va­
lidiori
solùm possunt per duos digitos (& quidem lentiùs
propter
majorem resistentiam) moveri, minus possent, quàm
per
impetum conceptum in motu sex digitorum; & propterea
neque
possent illius robustioris arcûs chordam adducere ad
duos
digitos; sed neque adductam ab aliâ potentiâ possent reti­
nere
in eo statu ac positione: quia etiam si vis elastica arcûs ro­
bustioris
inflexi ad duos digitos par esset virtuti elasticæ arcûs
imbecillioris
inflexi ad sex digitos, cui reluctantur decem li­
bræ;
minùs repugnant, ne ad duos digitos, quàm ne ad sex
attollantur;
igitur decem libræ minùs resistunt virtuti elasticæ
arcûs fortioris, adeóque nec possunt in eo flexionis statu reti­
nere
arcum fortiorem & chordam: si enim pares sunt vires
elasticæ arcûs inflexi ad duos digitos, & arcûs inflexi ad sex di­
gitos
, pari impetu se restituunt, ut parem violentiam excu­
tiant;
at pondus par utrique chordæ adnexum non pari veloci­
tate
movetur, si ad duos ac si ad sex digitos attollatur; igitur
minùs
resistunt decem libræ motui duorum, quàm motui sex
digitorum
.

Porrò vis globi cadentis non est comparanda cum pondere
quatenus
retinente chordam in eadem flexione, sed quatenus
illam
adducente & flectente, ut motus cum motu, non verò
motus
cum quiete comparetur. In eo autem motu ponderis ad­
ducentis
chordam, & arcum inflectentis, quò major est re­
sistentia
, minor est impetus & velocitas, qua pondus illud
movetur
: igitur idem pondus non parem vim habere potest,
ubi
dispari impetu & velocitate movetur. At globus cadens
antequam
incipiat trahere chordam, nullum prorsus habet im­
pedimentum
, sed sivè fortior, sivè mollior sit arcus, eodem im­
petu
& velocitate movetur; ubi verò resistentiam invenit, so­
lùm
descendit ulteriùs pro ratione repugnantiæ; & factä de­
mum
æqualitate inter vim descendendi à globulo acquisitam,
& vim elasticam in arcu, cessat descensus, atque extincto im­
petu
acquisito, vi elasticâ vincente globuli gravitatem, hic sur-