36
tum producit; vt patet in impetu, non tamen est eodem modo applicata,
id
est in eadem linea.

Theorema 55.

Hinc ratio multorum effectuum physicorum e. ui potest; cur scilicet cor­
pus
incidens in aliud perpendiculariter maximum ictum infligat; quia
scilicet
maximum impetum producit, qui possit ab eo produci; cur
idem
corpus obliquè incidens in aliud minorem ictum infligat; cuius
rei
alia ratio esse non potest. Huc etiam reuoca tormenta bellica, quæ
vel
directo, vel obliquo ictu muros verberant; hinc perpendicularis
fortissima
est; licèt eadem ratio pro motu corporum non valeat, quæ
valet
pro diffusione, seu propagatione qualitatum.

Theorema 56.

Hinc potest determinari quota pars impetus producatur, & quantus
sit
ictus; cognito scilicet & supposito eo impetus gradu, qui producitur,
cum
totus producitur, vt fit in perpendiculari; quippe tota mensura
impetus
continetur in arcu CB; quam proportionem nos infrà demon­
strabimus
.

Theorema 57.

Si linea directionis ducatur per centrum vtriusque globi, mobilis scilicet
& immobilis, impetus producit totum impetum quem potest producere siue in
maiori
globo, siue in minori, siue in æquali; patet experientia; cuius ratio
est;
quia impetus est causa necessaria; Igitur idem impetus eodem mo­
do
applicatus æquali tempore, æqualem semper effectum producit, per
Ax. 12. igitur cum impetus agat tantùm, vt tollat impedimentum per
Th. 44. & cum in prædicta linea agat quantum potest per Th. 50. cer­
æqualem effectum producat necesse est; siue in maiori siue in mino­
ri
, siue in æquali globo immobili.

Theorema 58.

Hinc impetus remissus potest producere intensum; & hæc est altera difficul­
tas;
cum scilicet maior globus in minorem impingitur; cum enim omnes
partes
impetus maioris globi agant actione communi per Th. 46. &
cum
agant quantùm maximè possunt; in minore globo, tot partes pro­
ducunt
impetus, quot in maiore, vt patet; igitur in minore globo pau­
cioribus
partibus subiecti distribuuntur plures partes impetus; ergo in
qualibet
parte subiecti sunt plures; sed hoc est esse intensum, vt constat,
igitur
impetus remissus producit intensum; quod est paradoxon egre­
gium
.

Theorema 59.

Hinc etiam impetus intensus producit remissum, cum scilicet minor globus
in
maiorem incidit; quia scilicet pauciores partes impetus distribuun­
tur
pluribus partibus subiecti; igitur quælibet subiecti pauciores impe­
tus
habet; quæ omnia constant ex dictis.