58
Humanum genus, & fruges, arbustaque laeta.

Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
Omnia
: nam volgo, fieri portenta videres;
Semiferas
hominum species existere; & altos
Interdum
ramos egigni corpore vivo;
Multaque
conecti terrestria membra marinis:
Tum
flammam tetro spirantis ore Chimaeras
Pascere
naturam per terras omniparentis.
Quorum
nihil fieri manifestum est; omnia quando
Seminibus
certis certa genetrice creata
Conservare
genus crescentia posse videmus.
Scilicet
id certa fieri ratione necesse est.
Nam
sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
Corpora
discedunt; conexaque convenientis
Efficiunt
motus: at contra aliena videmus
Reicere
in terras naturam, multaque caecis
Corporibus
fugiunt e corpore percita plagis;
Quae
neque conecti quoiquam potuere; neque intra
Vitalis
motus consentire, atque imitari.
Sed
ne forte putes animalia sola teneri
Legibus
his; eadem ratio disterminat omnia:
Nam
veluti tota natura dissimiles sunt
Inter
se genitae res quaeque: ita quamque necesse est
Dissimili
constare figura principiorum:
Non
quo multa parum simili sint praedita forma;
Sed
quod non volgo paria omnibus omnia constent.
Semina
cum porro distent; differre necessum est
Intervalla
, vias, conexus, pondera, plagas,
Concursus
, motus: quae non animalia solum
Corpora
seiungunt; sed terras, ac mare totum
Secernunt, caelumque a terris omne retentant.

Nunc age, dicta meo dulci quaesita labore