| Delfino, Federico De fluxu et refluxu aquae maris 1559 |
|
æstiuum iudicauit Ptolomæus; & propter hoc eas moueri
uersus orientem, uidelicet secundum successionem signorum
eclipticæ fixæ scilicet nonæ. uerum est tam quod propter æ
quationem octauæ sphæræ tunc decrescente, quia sectio ecli
ptica octauæ sphæræ cum æquinoctionali mouebantur tem
pore suo per eclipticam octauæ sphæræ uersus occidentem
appropinquando stellis fixis, quæ erant uersus occidentem
ab ea, & elongando se à stellis fixis, quæ erant uersus orien
tem ab ea, uisæ sunt Ptolomæo stellæ ipsæ moueri uersus o
rientem secundum scilicet successionem signorum: eo quia
Ptolomæus putabat intersectionem eclipticæ octauæ sphæræ
cum æquinoctionali esse intersectionem eclipticæ fixæ nonæ
scilicet sphæræ: quia solam eclipticam nonæ sphæræ imagina
batur, quam intersectionem semper fixam existimabat, & pu
tabat eam esse caput arietis zodiaci nonæ sphæræ, seu primi
mobilis. Purbachius autem triplicem motum octauæ sphæræ
inesse dixit: unum quidem à primo mobili, seu decima sphæ
ra diurnum, scilicet quòd in una die naturali octauæ sphæræ
cum aliis sphæris inferioribus ei semel super polis totius ma
chinæ mundi reuoluitur: alium à nona sphæra, quæ secundum
mobile uocauit; quo motu nonæ sphæræ, octaua sphæra cum
aliis sphæris inferioribus mouetur omnibus 69200 annis per
unum gradum, et XXVIII min. uersus orientem regulari
ter contra motum decimi orbis, seu primi mobilis super po
lis zodiaci nonæ sphæræ existentibus semper directo sub polis
zodiaci decimæ, seu primi mobilis, adeo quòd zodiacus no
næ sphæræ semper est directus sub zodiaco decimæ, seu primi
mobilis, & ecliptica nonæ sphæræ semper sub ecliptica deci
mæ, taliter quòd superficies eclipticæ decimæ, seu primi mo
bilis, tanquam pars in toto, nusquam ab ea declinans, & iste
motus nonæ sphæræ datus octauæ, & aliis sphæris inferiori
bus, octauæ appellatur motus augium, & stellarum fixarum
in tabulis: quia ad istum motum nonæ sphæræ dictum octa
uæ, & aliis sphæris inferioribus octauæ, mouetur octauæ sphæ
ra cum stellis fixis, quæ sunt in ea, & mouentur auges planetarum,