Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur; <lb/>
Cum pueri circum puerum pernice chorea <lb/>
Armati in numerum pulsarent aeribus aera; <lb/>
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, <lb/>
Aeternumque daret matri sub pectore vulnus: <lb/>
Propterea magnam armati Matrem comitantur: <lb/>
Aut quia significant divam praedicere, ut armis, <lb/>
Ac virtute velint patriam defendere terram, <lb/>
Praesidioque parent, decorique parentibus esse.</s><s id="s.000441"> <lb/>
Quae bene, & eximie quamvis disposta ferantur, <lb/>
Longe sunt tamen a vera ratione repulsa.</s><s id="s.000442"> <lb/>
Omnis enim per se divum natura necesse est <lb/>
Immortali aevo summa cum pace fruatur, <lb/>
Semota ab nostris rebus, seiunctaque longe.</s><s id="s.000443"> <lb/>
Nam privata dolore omni, privata periclis, <lb/>
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, <lb/>
Nec bene promeritis capitur, neque tangitur ira.</s><s id="s.000444"> <lb/>
Hic si quis mare Neptunum, Cereremque vocare <lb/>
Constituet fruges, & Bacchi nomine abuti <lb/>
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen; <lb/>
Concedamus, ut hic terrarum dicat & orbem <lb/>
Esse deum matrem; dum non sit re tamen apse.</s> <lb/>
</p>
<p type="main"><s id="s.000445">Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo <lb/>
Lanigerae pecudes, & equorum duellica proles, <lb/>
Buceriaeque greges, eodem sub tegmine caeli, <lb/>
Ex unoque sitim sedantes flumine aquai, <lb/>
Dissimili vivunt specie, retinentque parentum <lb/>
Naturam, & mores generatim quaeque imitantur.</s><s id="s.000446"> <lb/>
Tanta est in quovis genere herbae materiai <lb/>