55
Aeris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem
, neque posse in terra sistere terram.
Adiunxere
feras; quod quamvis effera proles
Officiis
debet molliri victa parentum.
Muralique
caput summum cinxere corona,
Eximiis
munita locis quod sustinet urbes:
Quo
nunc insigni per magnas praedita terras
Horrifice
fertur divinae Matris imago.
hanc
variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas
Dant
comites; quia primum ex illis finibus edunt
Per
terrarum orbem fruges coepisse creari.
Gallos
attribuunt; quia, numen qui violarint
Matris
, & ingrati genitoribus inventi sint;
Significare
volunt indignos esse putandos,
Vivam
progeniem qui in oras luminis edant.
Tympana
tenta tonant palmis, & cymbala circum
Concava
, raucisonoque minantur cornua cantu;
Et
Phrygio stimulat numero cava tibia mentis;
Telaque
praeportant violenti signa furoris;
Ingratos
animos, atque impia pectora volgi
Conterrere
metu quae possint numine divae.
Ergo
cum primum magnas invecta per urbes
Munificat
tacita mortalis muta salute;
Aere
atque argento sternunt iter omne viarum,
Largifica
stipe ditantes; pinguntque rosarum
Floribus, umbrantes Matrem, comitumque catervas.
Hic
armata manus, Curetas nomine Graii
Quos
memorant Phrygios, inter se forte catenas
Ludunt
, in numerumque exultant, sanguine fleti;
Terrificas
capitum quatientes numine cristas.
Dictaeos referunt Curetas; qui Iovis illum