98
cui similis toto terrarum nulla sit orbi;
infinita
tamen nisi erit vis materiai
unde
ea progigni possit concepta, creari
non
poterit, neque, quod superest, procrescere alique.
quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne
corpora
iactari unius genitalia rei,
unde
ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
materiae
tanto in pelago turbaque aliena ?
non
, ut opinor, habent rationem conciliandi;
sed
quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiectare
solet magnum mare transtra guberna
antemnas
proram malos tonsasque natantis,
per
terrarum omnis oras fluitantia aplustra
ut
videantur et indicium mortalibus edant,
infidi
maris insidias virisque dolumque
ut
vitare velint, neve ullo tempore credant,
subdola
cum ridet placidi pellacia ponti,
sic
tibi si finita semel primordia quaedam
constitues
, aevom debebunt sparsa per omnem
disiectare
aestus diversi materiai,
numquam
in concilium ut possint compulsa coire
nec
remorari in concilio nec crescere adaucta ;
quorum
utrumque palam fieri manifesta docet res,
et
res progigni, et genitas procrescere posse.
esse igitur genere in. quovis primordia rerum
infinita
palam est unde omnia suppeditantur.

Nec superare queunt motus itaque exitiales
perpetuo
neque in aeternum sepelire salutem,
nec
porro rerum genitales auctificique
motus
perpetuo possunt servare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
ex
infinito contractum tempore bellum:
nunc
hic nunc illic superant vitalia rerum