| Monte, Guidobaldo del Mechanicorum Liber 1577 |
|
vt niues, vt ventos; vt Solem, vt frigus arceret;
quodcunque tamen id fuit, omne mechanicum
fuit. neq; tamen huic facultati contingit, quod
ventis solet, qui cùm vndè oriuntur, ibi vehe
mentissimi sint, ad longinqua tamen fracti, de
bilitatiquè perueniunt: sed quod magnis flumini
bus crebrius accidit, quæ cùm in ipso ortu parua
sint, perpetuò tamen aucta, eò ampliori ferun
tur alueo, quò à fontibus suis longius recesse
runt. Nam & temporis progressu mechanica fa
cultas sub iugo æquum arationis laborem di
spensare, atque aratrum agris circumagere cæ
pit. deinceps bigis, & quadrigis docuit comea
tus, merces, onera quælibet vehere, è finibus
nostris ad finitimos populos exportare, & ex il
lis contra importare ad nos. præterea cùm iam
res non tantùm necessitate, verùm etiam orna
tu, & commoditate metirentur, mechanicæ
fuit subtilitatis, quòd nauigia remo impellere
mus; quòd gubernaculo exiguo in extrema pup
pi collocato ingentes triremium moles inflecte
remus; quòd vnius sæpè manu pro multis fabro
rum manibus modò pondera lapidum, & tra
bium Fabris, & Architectis subleuaremus; mo
dò tollenonis specie aquas è puteis olitoribus e
xhauriremus. hinc etiam è liquidorum prælis vi
na, olea, vnguenta expressa, & quicquid liquo