| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 |
|
cuit in tenebris, & solis videtur luce clarius, pluri
mum humano generi eum hominem profuturum,
cuius consilio, & opera ex tam diuturnis tenebris
emergeret; propterea sum arbitratus maximos
quosque labores experiundos mihi & subeundos
esse, vt tandem aliquando ea per me in lucem euo
cetur; propterea libenter etiam expertus sum, ac
tentaui omnia. Vtinam autem nostris laboribus
contingat exitus, quem optamus, vt me duce Phi
losophia illa tam gloriosa, & vera quam antiqua,
paulatim quidem superioribus singulis ætatibus
aucta, sed crassis tamen adhuc tenebris circumfusa
aut suauissimam lucem aspiciat, qua indignissimè
nescio quomodo videtur priuari, aut ea frui saltem
incipiat. non enim tantum mihi tribuo, vt plus mi
hi, quam veritati largiar, & rem adeò obscuram ve
inexplicabilis sæpe visa sit, tam diligenter existi
mem me interpretando explanasse, vt diligentius
nequeat explanari. Num quam tamen futurum est,
vt me mei huius consilii industriæque pœniteat.
Nam si me huius Philosophiæ fontes antea ita clau
sos, vt nemini paterent, demonstrante ad eos mul
to studiosius aperiendos alii posthac excitabuntur,
& huius virtutis, vt spero, & opto, præstantiam con
sequentur, mea etiam laus ex aliqua parte fuerit.
Sed quoniam quicunque aliqua ingenii sui monu
menta posteritati mandant, ea plerique omnes sibi
videntur magnis dicare principibus debere, qui
aut benemeriti sint, aut literis delectentur, aut pro
excellenti, & singulari ingenio quod possident, de
aliorum etiam ingeniis verè possint existimare.