ancipi<emph type="italics"/>ti<emph.end type="italics"/> quoniam mucroni utrimque notantur, <lb/>
hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. <lb/>
</s></p>

<p type="main"><s id="s.000385">Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae <lb/>
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, <lb/>
inter se simili quae sunt perfecta figura, <lb/>
infinita cluere. </s><s id="s.000386">etenim distantia cum sit <lb/>
formarum finita, necesse est quae similes sint <lb/>
esse infinitas aut summam materiai <lb/>
finitam constare, id quod non esse probavi <lb/>
versibus ostendens corpuscula materiai <lb/>
ex infinito summam rerum usque tenere, <lb/>
undique protelo plagarum continuato.</s> <lb/>
<s id="s.000387">nam quod rara vides magis esse animalia quaedam <lb/>
fecundamque minus naturam cernis in illis, <lb/>
at regione locoque alio terrisque remotis <lb/>
multa licet genere esse in eo numerumque repleri; <lb/>
sicut quadripedum cum primis esse videmus <lb/>
in genere anguimanus elephantos, India quorum <lb/>
milibus e multis vallo munitur eburno, <lb/>
ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum <lb/>
vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. </s><s id="s.000388"> <lb/>
sed tamen id quoque uti concedam, quamlubet esto <lb/>
unica res quaedam nativo corpore sola, <lb/>