97
ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
hinc
flammis illinc rigidis infesta pruinis.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex
hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter
se simili quae sunt perfecta figura,
infinita
cluere. etenim distantia cum sit
formarum
finita, necesse est quae similes sint
esse
infinitas aut summam materiai
finitam
constare, id quod non esse probavi
versibus
ostendens corpuscula materiai
ex
infinito summam rerum usque tenere,
undique
protelo plagarum continuato.
nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
fecundamque
minus naturam cernis in illis,
at
regione locoque alio terrisque remotis
multa
licet genere esse in eo numerumque repleri;
sicut
quadripedum cum primis esse videmus
in
genere anguimanus elephantos, India quorum
milibus
e multis vallo munitur eburno,
ut
penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
vis
est, quarum nos perpauca exempla videmus.
sed
tamen id quoque uti concedam, quamlubet esto
unica
res quaedam nativo corpore sola,