95
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
provolvi
simul ut possint et laedere sensus.
et
quo mixta putes magis aspera levibus esse
principiis
, unde est Neptuni corpus acerbum,
est
ratio secernendi; seorsumque videndi
umor
dulcis, ubi per terras crebrius idem
percolatur
, ut in foveam fluat ac mansuescat;
linquit
enim supera taetri primordia viri,
aspera
quom magis in terris haerescere possint.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex
hoc apta fidem ducat, primordia rerum
finita
variare figurarum ratione.
quod
si non ita sit, rursum iam semina quaedam
esso infinito debebunt corporis auctu.
namque in eodem, una cuiusvis in brevitate
corporis
inter se multum variare figurae
non
possunt: fac enim minimis e partibus esse
corpora
prima tribus, vel paulo pluribus auge;
nempe
ubi eas partis unius corporis omnis,
summa
atque ima locans, transmutans dextera laevis,
omnimodis
expertus eris, quam quisque det ordo
formai speciem totius corporis eius,
quod
superest, si forte voles variare figuras,
addendum
partis alias erit, inde sequetur,