47
rem autem semper eam quæ præter naturam est ipsa minor
fertur
: quia enim centro est vicinior quod trahit, vincitur
magis
.

COMMENTARIVS.

Qvamuis Philosophus superiori textu semel atque
iterum
assumpserit, semidiametrum, seu lineam
circulum
describentem, duabus ferri lationibus,
prout
explicuimus; huc tamen illud probandum
reliquit
, & ex dictis etiam de motu antrorsum & retrorsum
manifestum
esse docet. Id igitur hic probat ex eo. Nam si
in
descriptione circuli, semidiameter vnam tantum lationem
pateretur
, vt verbi gratia naturalem, qua rectà tenderet ver­
sus
, vnam aliquam differentiam situs, nunquam ad ipsius dia­
metri
perpendiculum perueniret. Implicat enim vnica la­
tione
, aliquid simul rectà tendere, ac in transuersum, quem­
admodum
se habet perpendiculum ad diametrum à qua pro­
pendit
: At semidiameter circulum describendo, aliquando
peruenit
ad suum perpendiculum, ita vt coincidat cum illo:
Ergo
non vnica, sed duplici latione conuincitur ferri.

figure

Sit enim circulus de­
scribendus
ABCD, circa
centrum
E. Sitque dia­
meter
AC, semidiameter
vero
circulum describens
AE. Si igitur ipsa recta
A
E, altero eius extremo
manente
in centro E, al­
tero
vero nempè A, cir­
cumferatur
, aliquando
absque
dubio erit in ED,
quæ
est perpendicularis
diametro
AC. Per motum
autem
naturalem ipsa AE, descendisset in FD, vel aliò rectè
translata
fuisset. Non ergo linea circulum describens fertur,