524
Vltima continet compositionem virtutum hoc pacto. Nam sint duæ virtutes quarum singulę singula

mobilia
concitent per spatium definitum tempore præscripto, ac virtutes & mobilia componantur; aio
virtutes
coniunctas mobilia coniuncta moturas per idem spatium eodem tempore: quod item ex eadem
radice
potest originem ducere, quia quemadmodum se habet pars ad partem, sic se habet totum ad totum.
Quanquàm poterat illud excitare summam admirationem, quae cùm videatur esse eadem proportio par­
tium
ad partes quæ est totius ad totum, ea tamen in mouendo non seruaretur, præsertim cum virtu­
tes
istæ sint materiatæ atque diuiduæ, necnon vniformes. Confirmatur, quia si partitio minuit vires
in
mouente, cur etiam non minuet illas in eo quod mouetur? itaque minus resistent partes mobilis.
si fuerit magnum frustum carnis, idque. pendat 20. pondo, ac si fieri possit in 20. frusta æqualia diuidatur
idcirco
pendent omnia 20. P. nec inęqualia quoque facient eandem summam, sed minorem conficient: quasi
partium virtus, vbi separatæ sint à toto, minuatur: in toto verò sibi mutuas operas præstent: eique. rei
respondet
exemplum Aristotelicum. Centum homines trahere vnam nauim, eius verò centesimam
partem
singulos, haud quaquae: dicique. soleat. Virtutem coactam potiorem esse seipsa dispersa. Sic
se
colligit quispiam magnam plagam illaturus, & in maximis curis nosmet colligere solemus. Neque
enim
hoc minus natiua rerum momenta quaquam animi concitationem consequitur. siquidem
& in turbidis & tranquillis habeat locum id quod dictum est. Etenim vulgò prædicatur.

B

C

D

E

F

Pluribus intentus non est ad singula sensus.
& in grauissima illa perturbatione quam libidinem vocant, pro remedio partitio consueuit vsurpa­
ri
, quemadmodum eruditissimus ille amorum doctor admonuit; cuius carmen, quia nobilissimum
est
, vt interim speculationis arctæ fastidium musis dulcioribus eleuemus, hîc apponere non graua­
bimur
. scribit enim:

Secta bipartito cùm mens discurrit vtroque,

Alterius vires subtrabit alter amor.

Grandia per multos teneantur flumina riuos:

Sectaque subducto stipite flamma perit;

Et idem ab Arist. a inij obseruatum quæ sub adspectum cadunt: nam diuisa minora videntur, quam
viderentur
integra: & augetur quidem numerus diuidendo, sed magnitudo decrescit: est enim propria
magnitudo
quantitatis continuę, quatenus huiusmodi quæ per diuisionem tollitur. Sed mea qui­
dem
sententia distinguendum adhuc de partibus quantitatis; atque virtutis, & id partibus quantitatis
concedendum
, quòd si virtutis partes spectentur facilem defendi poterit regula assignata. Et planè hęc
quæ
dicuntur ab his, accipiunt virtutem certis contractam qualitatibus propter quas in actione mu­
tatio
contingit, vbi magna vis est adiuuantium & impedientium quæ per compositionem & diuisio­

nem
magnas admittunt varietates. Ita fit, vt homo & si centesima pars est quantitatis, non sit pars
centesima
virtutis: & quandoque pars æqualis magnitudinis est maior pars virtutis, vt cùm duo tra­
hunt
vnam cymbam, tertius qui accedit, est ęqualis magnitudinis, sed multo plus efficiens, & est plus
quae tertia pars virtutis. Et componendo crescit virtus, diudendo minuitur: itaque nec à centesima qui­
dem
parte virtutis agitur pars centesima nauis, nonmodò ab vno homine ex centum, qui eam mo­
uebant
vsque adeò, vt etiam si sint vniformia mouens & mobile, & eadem sit ratio totius & partium, &
agendo
& resistendo, nihilominus, nec tantum pars agat in partem, nec pars item à parte patiatur vt
totum
à toto. Siquidem ratio totius in partibus seorsum conseruatur sanè: sed actio & perpessio po­
sitæ
sunt. in certa proportione agentis ad partiens, ea verò proportio cònsistit exuperantia quæ nisi
fuerit
insignis, nihilo plus promouebit, vt monstrauit Arist. lib. desent. Quamobrèm, cum magnitudo
continuè
diuidi possit, non necessario vèrò talis exuperantia retinetur in processu diuisionis: effici­
tur
item, vt vis agendi tollatur à parte, quanuis cætera supersint. Eadem quoq: ratio ineunda est, vbi
impedimentum
quoddam mobili accedat: nam sic euenit, vt proportio inter partes & totum non ser­
uetur
, quam necessariò credimus esse seruandam & quasdam regulas eius. Proptereà nihil est quod
obiicitur
Arist. peccant enim obiectiones in figuræ dictionis, dum commutant partès virtutis cum partibus

quantitatis
, & quod in coniunctione agentis & patientis est positum, in singulis seorsum sumunt.
Hæc ad summam de regulis hisce dicta sufficiant. nunc eas diligentius exploremus, & videamus pri­
mùm
quid de illarum caussis cęteri existimarint.

a 18. sect.
Probl. 17.

G

H

Aliorum sententiæ de caussis proportionis in velocitate motuum quàm breuissimè
recitantur
. Cap. XLVI.

NEQVE nobis officit id quod opponitur ex Arist. quoniam caussæ velocitatis & tarditatis ma­
ioris
sunt exuperatio virtutis & resistentiæ: at vbi exuperatio, ibi diuisio, in cęlis aut neque resisten­
tia
, neque diuisio: quare neque magis, aut minus velox. Nam sicuti mouens & mobile sunt alterius ra­
tionis
ab his nostratib. ita & exuperatio & resistentia: neque n. est exuperatio corporea; sicut neque vir­
tus
mouens corporea; neque resistentia propter actum contrariùm, sed propter naturam potentiæ quæ
per
seipsam vacat actu ad vbi in aliqua è suis partib. aut siqua sit alia verior eius euenti caussa de qua
suprà
dictum est. Nec mirum; quandò ratio diuisionis obiri potest bifariam, vel secundùm molem;