| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
536
Cap. 12. dę
vacui neces
sitate.
SI quis verò recurrat ad porositates tabularum aere
repletas, vel per quas materia fluida penetran
do præstò accurrere possit ad replendum vacuum cre
atum in instanti; refelli potest ex eò quòd tabulæ non
vbique; & vniuersè perforatæ sunt, alias nullam den
sitatem haberent, & proindè necessè est, vt habeant
aliqua interstitia solida non porosa, quæ necessariò
quanta erunt, inter quæ interstitia spatia relicta ina
nia in instanti separationis, non possunt repleri, nisi
in tempore, quia fluidum accurrens motu locali suc
cessiuo spatium quantum pertransire debet, ergo ne
cessè est, vt saltem per aliquod tempus inane remaneat.
Et licèt aduersarij in gratis assumpta hypothesi per
sistant dicendo, quod semper inter duo corpora se tan
gentia fluidum intercedit, saltem admittere debent,
quod inter duas vitri portiones, quæ vnitæ, & vnum
continuum componere aiunt, antequam diffringantur,
scindanturque, neque aer, neque æther intercipiatur;
& in tali casu ratio superiùs adducta euincit in vitri
scissura vacuum admitti debere. postea capi non po
test absque nouo corpore forinsecùs adueniente exi
guam aeris particulam maius spatium occupare posse,
se vndique dilatando cum rarefit; & licet hoc interim
admittatur patet, quod prædicta ampliatio molis il
lius corporis, quod rarefit, sine motu locali successiuò
fieri non possit, transferuntur enim eius partes ab
exiguo, & restricto loco ad ampliorem, ergo dilatatio
illa rarefactionis necessariò in tempore peragi, & ab
solui debet, at illud spatium inane in instanti creatum