| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
535
rum separatio fiat motu perpendiculari ad easdem,
scilicèt si planum supremum semper sibi ipsi æquidi
stando feratur) vel figuræ prismatis triangularis (si
motus circularis sit circa axim firmum, quiescentem
que AG;) hoc verò spatium si repleri debet à cor
pore solido, vel fluido, quod ambiat prædictæ cor
pora, necessè est vt insinuetur intra prædictum hiatum
motu successiuo, qui quantacumque celerita re fieri
fingatur, semper exigit tempus, numquam verò iņ
in stanti fiet, & proindè saltem per aliquod exiguum
tempus internæ partes prædictæ cauitatis in instanti
creatæ, remanebunt prorsùs inanes, quapropter ibi
dem verè vacuum admitti debet.
Cap. 12. dę
vacui neces
sitate.
Si postea consideretur eiusdem spatij vacui figura
dum fit motus separationis, procùl dubio continentèr
crescit, aut altitudinem, aut angulum DAH amplian
do, ergo in qualibet particula temporis, in quo mo
tus tabularum fit, creatur noua, & maior figura vacua,
& ideò in quolibet minimo tempore debet insinuari
noua materia fluida, vel dura, vt replere valeat præ
dictum spatium, quæ materia si componitur ex par
tibus quantis, & duris, videtur impossibile accom
modari posse, vt pręcisè impleat prædicta spatia cre
scentia, & varias figuras habentia.
PROP. CCLXV.
In separatione corporum durorum contiguorum, vel conti
nuorum licèt aer intercipiatur, & rarefiat, vacuum eui
tari non potest.