534

Cap. 12. dę
vacui
neces­
sitate
.

PROP. CCLXIV.

Primò si duæ superficies planæ duorum corporum inflexibi
lium sese tangant, & postea separari debeant, aut illo
motu
, quo plana semper ad inuicem æquidistant, aut an­
gularitèr inclinentur, necessariò vacuum admitti debet.

SInt duæ laminæ omninò duræ, & inflexibiles AB
C, & FEH, quæ suis planis superficiebus ADC,
& GEH se mutuo tangant. aio,
figure
quod
si suprema lamina subleue­
tur
, aut flectendo angularitèr, aut
transferendo
sursùm superficiem
GEH motu sibi ipsi æquidistanti,
necessariò
vacuum admitti debet;
quia
ob rigidam inflexibilemque
duritiem
corporum ABC, & FEH superficies ADC,
& GEH semper eamdem directam planitiem retinent,
siuè
quiescant, siuè moueantur, ergo in actu separa­
tionis
fieri non potest vt pars plani GEH diuellatur,
separeturque
à subiecto plano perseuerante contactu
reliquæ
partis, aliàs duo plana haberent segmentum
commune
, quod est impossibile. Hinc sequitur, quod
diuulsio
, & separatio planarum superficierum ADC,
& GEH fieri debeat non successiuè, & in tempore,
na
pars post aliam, sed tota simùl in vnico instanti,
itaut omnes partes supremæ superficiei simul diuelli,
separarique
debeant ab omnibus partibus superfi­
ciei
infimæ; quaproptèr necessè est, vt in illo vnico
instanti
separationis creetur spatium interceptum̨,
cuius
figura, aut parallelepipeda erit, (si superficie-