| Delfino, Federico De fluxu et refluxu aquae maris 1559 | ||||||
|
FEDERICI DELPHINI DE MOTV OCTAVAE SPHAERAE TRACTATVS.
SCIENDVM est primo, quòd circa numerum sphæra
rum cælestium tres sunt opiniones diuersæ: una est philoso
phorum, & astrologorum Indorum, quæ est, quòd sphæræ
cælestes sint octo tantum, uidelicet septem sphæræ planeta
rum, & octaua sphæra stellata, quæ est primum mobile secun
dum istam opinionem; quæ mouetur motu diurno, uidelicet
in una die naturale, quæ est tempus uiginti quatuor hora
rum, una reuolutione completa, ab oriente scilicet uersus oc
cidentem, reuoluendo secum tali motu omnes alias sphæras
inferiores. alia est Ptolomæi, Alfragræni Alchabitii, Ioannis
de Sacrobusto, & Thebit; qui sphæræ cælestes sint nouem:
& hæc opinio est bipartita, quia Ptolemæus, Alfragrænus Al
chabitius, & Ioannes de Sacrobusto dicunt, quòd nona sphæ
ra est primum mobile, & quòd ipsa est illa, quæ mouetur mo
tu diurno, reuoluendo omnes alias sphæras inferiores, uide
licet octauam, & septimam sphæram septem planetarum se
cum: & quòd octaua sphæra, & aliæ inferiores ei mouentur
duplici motu: uno uidelicet diurno, quo reuoluuntur à nona
omni die naturali, una reuolutione completa: & alio pro
prio octauæ tardo, scilicet ad contrarium nonæ sphæræ super
polis zodiaci sui existentibus in directo polorum zodiaci no
næ semper; adeo quòd semper zodiacus octauæ est sub zodia
ci nonæ sphæræ eclipticæ octauæ sub ecliptica nonæ, & poli
zodiaci octauæ sub polis zodiaci nonæ, in centum annis uno
gradu uersus orientem contrariæ, & taliter, quòd semper e
clipticæ octauæ sphæræ essent sub ecliptica nonæ. aliæ autem
sphæræ inferiores octauæ, ultra istos duos motus, habent
motus sibi proprios ab occidente uersus orientem, ut in