30
ρὀπην id est momentum, inclinationem, pondus, siue nutum; quo
efficitur
, vt grauia, & leuia corpora susque, deque conciten­
tur
: quod quamquam absurdum omnino non est, nobis tamen
ad
has definitiones inueniendas vel parum quidem proderit;
ideo
hoc momentum, inclinationem, pondus, siue nutum pruden­
tes
præterimus, & ad alia, quæ hanc nostram causam magis
iuuent
omissis ambagibus properamus.

Quomodo graue, & leue Plato definierit, & quo­
modo
corpora ex figuris componi debere
voluerit
. Cap. XVIII.

DIVINVS Plato in Timæo graue illud esse censuit,
quod
ægrè à suo loco mouetur, siue quod cum pluribus
partibus
eiusdem generis, siue triangulis compluribus
constet
, difficile distrahitur: vt terra crassa cum sit, ex loco
ad
locum non nisi magno cum labore mouetur, & propter
eamdem causam propria sponte quiescit. Contra verò le­
ue
id est, quod paucis ex partibus eiusdem generis, seu trian­
gulis
coaugmentatur, vt ignis, & aer tenues existunt, ideo­
que
minimo negocio mouentur, & huc, atque illuc facilè
pelluntur
.

Præterea Plato statuit aerem, ignem, & aquam ex eisdem
partibus
, seu triangulis constare, & inter se grauitate tan­
tum
, & multitudine differe: quò fit, vt vnum illorum sit le­
uius
, alterum grauius: prout ex pluribus, aut ex paucioribus
partibus
, seu triangulis conflatur: Nec enim Plato diuinus
putat
ex locorum interuallis, vt Aristoteles hasce grauium,
& leuium definitiones esse petendas, cum nihilin cælo verè su­
perum
, nihil ibi verè inferum à Platone esse credatur, sed