| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
490
similibus; quorum asserum latitudo palmulis quoque DB, CF,
& reliquis latitudinem statuet. Omnibus ritè firmatis, ac ob
structis accuratè rimulis, rota super polos axi infixos collocetur
in profluente, ità ut palmula tota in aquam immergatur, quæ per
apertum osculum CE ingrediens impleat spatium EBD.
Impetu igitur profluentis dum rota convertitur, aqua inclusa
paulatim versùs rotæ centrum secedit, donec quadrantem cir
culi ascendendo transgressa proxima fiat axi: cùm enim B vene
rit in H, aqua erit in I, cùm verò ex H in S venerit, jam aqua
in subjectum vas effluet. Quare, licèt æqualium conversionum
non sint æquales ascensus in eâdem circuli peripheriâ, sed ab
imo puncto usque ad finem Quadrantis crescant, quia tamen
centrum gravitatis aquæ se in æquilibrio statuentis sensim cen
trum versùs recedit, ejus ascensus minor est, quàm si eodem
semper intervallo abesset à centro rotæ.
Est itaque vectis curvus primi generis, cujus hypomochlium
respondet centro A, Potentia movens duplex est, scilicet vis
profluentis applicata in B, atque vis aquæ descendentis existens
in S: pro variâ autem centri gravitatis aquæ elevatæ distantiâ
ab hypomochlio A, diversa etiam est motuum Ratio & momen
torum. Aqua enim in superiore semicirculo supra RS in singu
lis loculamentis sibi invicem hinc atque hinc respondentibus
æqualiter disposita obtinet æqualia gravitatis momenta. Qua
propter totus profluentis conatus impenditur in elevandâ aquâ,
quæ loculamentis inter B & R interceptis continetur. Quare
si multæ sint profluentis vires, crassior rota statui potest, ut,
planis magis distantibus, major aquæ copia singulis loculamen
tis hauriatur: quo fiet, ut palmula latior majorem incurrentis
aquæ impetum recipiat. Quòd si placuerit palmulas addere la
tiores, quàm sit rotæ crassitudo, non abnuo: hæc enim, & cæ
tera, quæ constructionis facilitatem juvent, prudentis machi
natoris arbitrio relinquuntur: mihi satis est innuisse, quid com
pendij ex vectis rationibus peti possit.