29

Contra Pithagoram, & alios, qui terram moueri, & cæ­
lum
quiescere docuerunt, infra capite tertio secundæ partis,
& deinceps (diuino fauente numine) disceptare conabimur:
contra
hos, & alios veterrimæ classis Philosophos Aristote­
les
disputator acerrimus acerrimè disputauit libro octauo Phy
sicorum
à particula vigesimaprima vsque ad vigesimamsepti
mam, ab Aristotelis propriis fontibus ea, quæ hic desideran­
tur
, haurire vos decet.

Quam difficile sit definire tum graue, tum leue,
& quæ sit causa difficultatis. Cap. XVII.

NVMERO autem eorum corporum inuento, quæ sim
plicia sunt, & recto motu naturali mouentur, inuesti­
ganda
diligentius est tum grauium, tum leuium defi­
nitio;
vt intelligatur, quid sit illud, de quo disputatur, vtque
demonstrationis
principium habeamus; quod nil aliud esse,
quam
definitionem alibi docuimus: Huius definitionis inuen­
tio
non satis commoda est: quippe quod via, & ratio, quam
tenere
in scientia tradenda, & in quauis re definienda debe­
mus
, ab illustrioribus, & notioribus nobis rebus ad eas, quæ
natura
illustriores, clarioresque sunt, progredi soleat: vt scri­
psit
Arisioteles libro primo Physicorum particula secunda:
at
qui nobis clariores illustrioresque sunt actiones facultati­
bus
, vt idem libro secundo de anima particula trigesimater­
tia: eam ob rem ab harum facultatum actionibus prius expli
candis
ad facultates ipsas posterius contemplandas progre­
diendum
foret, id quod nunc fieri nequit; cum harum faculta­
tum
actionibus à maioribus nostris non sint imposita nomina,
nisi
fortè quis leuitatis, & grauitatis actionem esse existimet