| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
490
Cap. 11. gra
uia in fluido
velocitati
bus inæqua
libus ferri
debere.
PROP. CCXL.
In ijsdem trutinis datis quatuor ponderibus in illis suspensis,
reperire proportionem velocitatum quibus libræ reuol
uuntur.
IN eadem figura sint data pondera inæqualia D, &
G, nec non præcognita sint pondera æqualia E,
& M, quæ minora prioribus sint: reperiri debet pro
portio velocitatum qui
bus prædictæ libræ reuol
uuntur; fiat CI media pro
portionalis inter CF, &
KH; quia duo pondera D,
& E suam vim compressi
uam exercent in F centro
grauitatis communis eo
rumdem ponderum, ergo ea velocitate flectetur li
bra AB circa centrum fixum C, quæ competit longi
tudini penduli CF; eadem ratione ea velocitate fle
ctetur libra NO cum ponderibus G, M circa centrum
K, quæ competit longitudini penduli KH; & quią
velocitas penduli CF ad velocitatem penduli KH ean
dem rationem habet quam CF ad CI; & CF ad KH
compositam proportionem habet ex ratione diffe
rentiæ ponderum D, & E ad eorum summam, & ex
ratione summæ ponderum G, M ad eorum differen
tiam, ergo reperire debemus subduplicatam propor
tionem prædictæ compositæ proportionis, vt quæsi
to satisfaciamus. Fiat modò summa ponderum D, &
E ad R, vt summa ponderum G, & M ad eorumdem̨