| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
mo loco debemus velocitates corporum inter se hete
rogeneorum, quæ contingunt in eodem, vel diuersis
fluidis; hæc verò requirunt lemmata aliqua mechani
ca, quorum primum erit.
Cap. 11. gra
uia in fluido
velocitati
bus inæqua
libus ferri
debere.
PROP. CCXXXVI.
Si in libra radiorum æqualium duo pondera in æqualia suspen
dantur, summa inæqualium ponderum ad eorum diffe
rentiam eamdem proportionem habebit, quam libræ ra
dius ad pendulum, quod constituit eadem libra.
ATerminis eiusdem libræ AB suspensæ in puncto
eius intermedio C pendeant pondera inæqualia 
D maius, & E minus, sit
que F centrum grauita
tis libræ cum ponderi
bus appensis, patet CF
esse longitudinem pen
duli. dico D plus, E ad D minus E eamdem propor
tionem habere, quam libræ radius AC ad penduli
longitudinem CF. quia F est centrum grauitatis librę
cum ponderibus suspensis D & E, ergo D ad E eamdem
proportionem habet (ex mechanicis) quàm BF ad FA,
& componendo D plus E ad E, pariterque duplum̨
summæ D & E ad duplum E eamdem proportionem
habebit, quàm BA ad AF, igitur antecedentium se
misses ad consequentes eamdem proportionem ha
bebunt, scilicèt D plus E ad duplum E erit vt semi
BA, seu CA ad AF, & per conuersionem rationis D
plus E ad D minus E eamdem proportionem habebit,
quàm CA, ad CF, quod erat, &c.