| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
477
est, eò longior adhibetur rudens, ut difficiliùs intendatur, ac
idcirco fractionis periculo minùs obnoxius sit, & venti
fluctuumve impetus in rudente intendendo elisus minus vi
rium habeat ad rapiendam simul cum navi anchoram. Hine
ingentes bellicæ naves in Oceano ferè semper primariam an
choram demittunt, & tres aut quatuor rudentes capitibus in
vicem firmiter colligatis in unam longitudinem productos adji
ciunt; vix enim tanta esse potest fluctuum aut venti vis, quæ
valeat tam longum rudentem intendere atque dirumpere, nisi
fortè ad navis latus aut ad scopulum collisus atteratur. Id quod
aliis quoque nautis placet tùm propter eandem causam, tùm ut
longiùs à littore consistere possit navis, & anchora arenæ infi
gi, etiamsi altior sit aqua. Mihi sanè contingit nautarum incu
riam experiri in Albi fluvio; cùm enim anchoram breviore ru
dente demisissent, nocturno maris æstu intumescentibus undis
ita elevatum est navigium, ut ex prorâ penderet suspensa an
chora, nósque dormientes æstus abriperet; quos demum exci
tavit fragor ex collisione cum altero navigio, in quod tanto im
petu impacti fuimus, ut abrupto fune scapham amiserimus.
Sed quod ad anchoræ formam attinet, non eadem omnibus
est figura; navigia enim, quorum in majoribus fluminibus usus
est, ut noctu in medio alveo subsistant, anchoram habent qua
tuor aduncis brachiis instructam; cujusmodi pariter sunt trire
mium anchoræ. At in Oceano navium anchoræ non nisi duo
habent brachia ad angulum acutum inflexa cum scapo; ne ve
tò demissa anchora prorsus jaceat in maris fundo, scapo prope
annulum adnectitur ligneum transversarium (cujus gravitas
est ferè subquintupla gravitatis anchoræ, si tamen etiam fer
reos clavos, quibus firmatur, in computationem admittas) ejus
dem cum Scapo longitudinis, adeò ut jacente utroque brachio
Scapus transversario secundum extremitatem innixus obliquè
inclinetur. Ex quo etiam fit, ut extremæ brachiorum palmulæ
obliquè occurrentes maris fundo faciliùs in subjectum solum
penetrent. Quando igitur vehementior est fluctuum impetus,
aut venti impulsus validior, quàm ut illi resistere possit ipsa an
choræ gravitas, intento rudente tantisper abripit cum navi an
choram, quæ maris fundum sulcans, ubi brachiorum palmu
læ arenis aliquantulum immersæ inæqualem invenerint subjecti