477

Vitrarij autem diuersas res efficiunt: etenim cyphos, phyalas, urceos, am­
pullas
, lances, patinas, specularia, animantes, arbores, naues: qualia opera mul
ta præclara & admiranda cum quondam biennio agerem Venetijs, contem­
platus
sum: in primis uerò anniuersarijs diebus festis ascensionis dominicæ
cùm
uenalia essent apportata Morano: ubi uitrariæ officinæ omnium cele­
berrimæ
sunt: quas uidi cum aliâs, tum maxime cum certis de causis Andre
am Naugerium in ædibus, quas ibi habebat, una cum Francisco Asulano
conuenirem
.

De re Metallica Libri XII. & ultimi FINIS.

SCRIPTORVM, QVORVM INVEN­
tis
author in sequenti De animantibus subterraneis libro usus,
& ad hanc experientiam excitatus est,
CATALOGVS
.