40
go simplicis motus fuisset triangulum, imago velocitatum
accelerationis
foret trilineum secundum, & ita pro­
portionaliter
de infinitis numero accelerationibus.

Tab. 4. fig. [...] .

Cor. def. 3. pri­
mi
.

Def. 1. huius.

Def. 3 primi.

Corollarium.

Hinc obiter habemus, quo pacto imago velocitatum corpo­
rum
naturaliter descendentium triangulum sit. Nam quo­
libet
momento sui casus habet graue idem inse principium̨
motus
, seu grauitas, ex qua concipitur imago simplicis motus
si
nempe priores gradus velocitatis subinde deperirent, at
quia
in eius descensu prorsus perseuerant (id enim supponi­
tur
abstrahendo ab aere) inde motus concitatur, & fit vti di­
ximus
imago accelerationis triangulum.

AXIOMA

QVælibet linea, vt fluxus puncti concipi po­
test
.

AX. II.

VT proposita linea ex fluxu puncti exarètur, duò tan­
tùm
necessaria sunt, scilicet motus, & puncti di­
rectio
.

PROP. V. THEOR. III.

REcta, quæ priùs descripta est, potest alijs à primis
velocitatibus
, rursus exarari.

Nam punctum potest fluere secundum quamcunque
rectam
, quocunque motu, ergo illam potest etiam quibus­
cunque
velocitatibus affectum rursus exarare.