| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
444
ster optimus est. ab his de rerum motuumque. naturalium caussis iudicium ferre conabimur, & ad sen
sus trutinam vniuersa reuocantes, inanes antiquorum opiniones irritas faciemus: quam viam, quia
non tenuerunt ipsi, non semel ab Arist. vehementer reprehensi, errorumque. grauissimorum notati de
prehenduntur. In primis aut explorabimus ea quæ de terra professi fuerunt; inde non sine ratione
ducto nostræ disputationis exordio; quandoquidem & ipsa nobis est in proximo, eademque. magnum
habet momentum ad omnes propemodum motus, aut saltem talis esse existimatur, siue per seipsam, siue
etiam merito centri, cùm inseruiat complurib. animalium motib. & sit veluti fundamen & firmamentum
quo nitentes assiduè rotentur orbes cęlestes: ea quoque finiat motus elementorum mediorum, vt nisi
quies terræ constituatur, difficilè etiam de cęterorum corporum quiete quicquam decerni possit, prope
rantib. illis semper ad terræ contactum vno igni excepto. Quinimmo nec vllus fortasse motus ina
nimorum sine illius quiete potest exerceri: quod enim mouetur, super aliquo immobili moueatur opor
tet, atquia. nil habent elementa intra se super quo nitantur, extrinseco innituntur; hoc verò est ani
matum, siue cęlum, siue aliud animal è nostratib. ea verò terra quę prorsus est immobilis, aut inni
tuntur, aut inniti videntur. quamobrem & eius quoque speculatio non minimam partem explet me
thodi naturalis. Nos igitur cum Arist. & eam immobilem esse defendemus, & in medio sitam, in quo
manent grauia secundùm naturam, ob eamque. caussam illam esse grauissimam, non ab vllo certè alio
principio, præter quam à sua ipsius propria natura atque substantia, illò propensionem habentem, si
vnquam illi contigerit extra suum locum esse, quanquam id non magis fieri possit, quam id quod
cecinit vates ille diuinus: hoc autem est. Iouem rapi in terram. sed veniamus ad rem.
C
D
F
Antiquorum Iuniorumque sententiæ de loco, & motu terræ recitantur. Cap. II.
QVANQVAM de terra tria præcipuè quæri solent: quis eius locus, vtrum'ne moueatur ali
quo pacto, an'ne maneat prorsus immobilis: & quæ'nam eius figura. quia tamen nostrum con
silium est quærere caussas motus, neque alias proprietates attingere, nisi quatenus habeant affinitatem
quandam cum motu: nos primas illas quęstiones sedulò agitabimus: de tertia tantum dicemus, quan
tum ipsa conducet ad notitiam motus, alibi de figuris elementorum omnium complura dicturi. Atque
vt veniamus ad primum, Variæ sninæ circumferebantur ætate Arist. de loco terræ, cùm enim mundus, siue
totum cęlum à quibusdam philosophis poneretur finitum: ab aliis infinitum, quenadmodum ij qui
philosophiam profitebantur in illo Italiæ tractatu qui deinde magna Græcia nuncupatus est: sunt
verò Pythagoræi, Xenophanes item Colophonius. Ii, qui mundum & cęlum certis quibus termi
nis contineri putant, medium locum terræ assignant: quia .s. vndique videatur æqualiter à cęlo dista
re: inter eos verò qui nullos mundi norunt fines, Pythagoræi tribuunt medium locum igni (vt me
dium potest in infinito designari) terramque. faciunt vnum ex astris, illique. oppositam antichthona con
miniscuntur. Verùm enimuerò terram ipsam conuerti circùm medium, hoc est circùm ignem; & ita
modo solem nobis occultare, aliàs aperire: sic noctem diemque. facere. Non esse verò terram in me
dio persuadere conati sunt ratione quadam quæ non ducitur, ex phænomenis sed ex conibus quæ sæ
pe nos fallunt, atque repugnant, cùm ad verum, vt inquit poëta, ventum est. Honestissimo enim dicunt ho
nestissimam regionem esse tribuendam. At media regio honestissima est, ignis aut honestissimus, terra
minimè. Ergo medius locus igni, non aut terræ tribuatur oportet. Medium verò locum esse huiusmodi.
sic probant; quia terminus est præstantior illis viis, quæ perducunt ad ipsum; at medium terminus est.
Rursus principalissimum, inquiunt, maximè conseruandum esset, sed maximè seruari potest in medio.
igitur principalissimo conuenit locus medius; hic verò est ignis, proptereà locum illum medium ap
pellant carcerem, seu custodiam Iouis, fuit ergo hęc Pythagoræorum opinio: quanquam etiam legi
mus Platonem iam senem factum existimasse terram in alia regione constituram, mediam verò &
principalissimam meliori cuidam esse tribuendam: nec abhorret à verisimili, Arist. quoque vsum ea fi
gura, quam Demetrius ἐσχηματισμὲνον, idest, figuratum appellat, Platonem sub Pythagoræorum per
sona notasse. Quemadmodum verò terra moueretur: an'ne, quia circùm eundem axem rotaretur,
vti nos cęlum super mundi polis volui perspicimus. an'ne potius quia circulum tota describeret, vt
quia locum circum orbem quendam tota mutaret, quod ad Arist. a sic expositum est moueri circulum.
posterius hoc iudicio meo retinendum, nanque ipsam atque illi oppositam antichthona conuerti dicunt
circùm medium. At medium apud ipsos occupabatur ab igni, necesse erat igitur illam verti circùm
ignis ipsius corpus. quod etiam idem Plutarchus, dum eorum fabulas de hac ipsa re recenset monumen
tis litterarum tradidit. At verò præter ipsam terram nonnulli putarunt alia corpora volui circum me
dium, ex quo etiam effici dicebant, vt labores lunę frequentiores essent, quàm solis defectus: inter tot
.n. corpora, quæ circum ignem assiduę voluuntur, aliquod non infrequenter occurrere, quod Lunæ
lumen auferret. Quòd si obiicias, ea corpora non conspici à nobis: Tum prętereà quia terra, si extra me
dium vniuersi foret facta à diuersis terrę locis obseruatione magnitudinis astrorum; non vndique ap
parerent æqualia, quæ tamen ęqualia conspicimus vndecunque tum etiam quòd horizontes æquales non
essent, si aut terra sensilem magnitudinem obtineret, aut esset extra centrum, quo enim magis à centro
distaret, eo quoque plus cęli spectaretur; nunc autem semper & vndecunque sex signa supra terram ob