| Buonamici, Francesco De motu 1591 | ||||||
|
442
litatum sensilium quae deducuntur à cęlo: quandoquidem eiusmodi interuallum duobus terminis inni
tens, circunferentia .s. & centro, tanquam subiecto fundatur corporib. naturalib. quæ spatium hoc im
plent: ita tantum vt eadem distantia conseruetur assiduè beneficio terminorum, qui semper fidem sunt, quasi
linea describatur instar diametri qua designetur processus illius virtutis quae funditur à corpore cælesti
per interualla pręfinita; verùm ea semper corpori affixa sit, in eoque. maneat, quantunuis illud corpus
agitetur, non secus atque sit eadem linea inter duos parietes è regione collocatos: manet enim eadem, &
à corpore intercedente recipitur eadem; quamuis agiretur corpus illud atque aliud longè diuersum ibidem
succedat; & quenadmodum lumen quod per aërem effunditur, non manet sine corpore, manet tantum si
ne hoc aëre, rectaque. transmittitur, ita de loci distantia decernendum est. nunquam verò mentionem fecis
se Arist. de tali distantia, tam falsum est, quae id quod falsissimum: nam pręter ea loca quae nobis indicata
supra fuerunt, a est etiam expressa auctoritas in libris Meteor, vbi corpora in vniuerso certa serie dispo
suit pro participatione qualitatum quæ sibi impertiuntur à cęlo per motum primò, deinceps verò p
lumen. Quòd verò non omnes proprietates quas attribuit loco conis opinio, illi quem pro D. Thoma
defendimus; conueniant; cum eę sint loci conius accepti, noster aut hic sit solùm naturalis; & fatemur;
& nil prætereà refert. Quòd aut ea conditio complectatur vasa, negamus; nisi quatenus illa contin
git esse in loco, qua corpora sunt; alio verò pacto nequaque: siquidem vas non superficies tantum
modo sit, sed corpus in quo talis est superficies quod est alioqui per se mobile, ad cuius motum
accidit etiam, vt superficies illa, locus cęteroqui futura, moueatur. Et licèt Simplicius indicauerit aliam
differentiam inter locum & vas; quia .s. vas contineat tamen per internam superficiem; locus aut per
totam quoque distantiam; cum tantum hæc solutio præseferat suspicionem quandam loci illius quem sub
nomine distantiæ confutauimus, ea dimissa, nostra differentia contenti erimus. Nam si purgare velimus
Simplicium, huc certè redeundum est, quò nos ipsi contendimus; vt .s. tota distantia loci complecti di
catur, quia sumitur distantia, quæ in termino posita est, neque plures, quae duas dimensiones continet:
vas etiam ad tres vsque protenditur, vt dictum est. Ex his efficitur, vt neque ratio loci conis, multoque. minus
eius qui naturalis est, ad vas aptari queat. Siquis aut obiiciariterum D. Thomæ, fore, vt id quod
non mouetur, mutet locum, quia .s. mutet distantiam, eo ficto, quae cęlum deprimatur. & fore, vt id
quod mouetur vsque ad lassitudinem ambulando, nunquam mutet locum; quia nunquam mutet distantiam,
vt siquis in naui quę mouetur, vt duo, contra motum ipsius tantundem moueatur. & quod nos in
Arno flumine quotidie cernimus, dum conto genus illud onerariæ nauis adigitur, quod scaphe
vulgò nominatur: Nam rem ex loco mouetur; tantum sub eodem vertice manet; sciat vel hæc per acci
dens consequi; vel falsò reputari motum ad locum. Etenim si cęlum deprimatur: erit quidem illa
mutatio; neque secundum vbi: nanque talis potestas re mobili per se fundatur, non aut loco; sed secundum
habitudinem in vicinia .s. & longinquitate, quę in altero inhæret. alter aut erit motus, & per se, ad
spatium illud, super quo mouetur. & mutabitur ab adigente scaphen locus per accidens ex eo, quae
nauis ipsa conto adacta mutat locum, quia remex, dum conto impellit qui figitur in fundo, sub
sultat, atque interim sub pedib. promouet nauis. Reddiderunt quoque suam caussam Scoti sectatores,
cur locus immobilis esse ponatur, ob id planè, quia maneat superficies tantundem valens, si non
penitus eadem. Et hęc caussa quoque accipi potest, si modo non vniuersam superficiem mutari fatean
tur: quippe quae ex parte spatij super quo primo fit motus, quies necessariò requiratur; nec vllum in
commodum inde consequetur. Nam quod dicitur, fore, vt, siquis varias aëris, aut aquæ partes
mutet, sit etiam in eodem loco, falsum esse constat. iam enim mutauit spatij partem super qua mane
re debet immobile id quod est in loco. Proinde nauis, licèt idem valere videantur superficies di
uersæ, neque tantum idem valent. quia totæ mutantur; in flumine quoque mutat locum, & est in loco in
definito, & eo qui est potestate tantùm: id quod non euenit illi, quod est in vase, Quapropter id
quod est in vase, ab eo differet quod est in loco; quia quod est in loco, manet prorsus; id quod est
in vase, potest moueri: rursus, à vase distinguetur, quoniam vas mutat locum per se: quod est in va
se mouetur ad motum vasis. Aequantur verò multæ illæ superficies quas immutari non ex toto di
ximus, & prima syncategorematicè. & vnum sunt, atque idem ad numerum, non secus atque nauis,
postquam resarcita fuerit. Ex his igitur concludimus non vnam simplicemque. caussam esse immobili
tatis in loco: sed plures & plurib. modis, eas tantum præcipuas, vnam quidem in loco coniter sumpto,
per quam separatur à vase; quia vas mouetur: locus manet immobilis, atque alteram in loco natu
rali, quæ petitur à distantia cęli, quemadmodum etiam censuit D. Thomas illa communissima omnium
terminorum motus, vt enim ait Arist. b formæ & affectiones, & locus in quem mouentur, immobilia sunt.
Quid aut ad primam obiectionem dicere debeamus, facilè apparet: non enim simpliciter immutatur
superficies, terra permanente in qua nititur arbor, aut turris. Vt etiam locus, quanuis immobilis, per
tineat ad philosophum naturalem, eo modo dicendum est nob. quo docuimus alibi generatim immobi
lia posse in hac methodo tractari, quę .s. aliqua ex parte respicerent motum: vel, vt efficientia motum,
vel vt eiusdem termini, sicuti centrum & poli. Atque hæc de loco. communi generatim dicta suffi
ciant, alibi de loco proprio corporum naturalium, siqua supersunt propria, dicturis.
C
D
a 4. Phys.
Tt. 16 42.
1. Meteor.
c. 4.
F
G
H